Carolus Thom

Charles Thom, vulgo Charles Thom (natus die 11 Novembris 1872 in Minonk Illinoesiae; mortuus die 24 Maii 1956 iuxta Port Jefferson civitatis Novi Eboraci), alumnus Collegii Lake Forest primusque omnium qui doctoratum meruerit apud Universitatem Missouriensem, fuit mycologus. Eis fungis praecipue studuit qui in confectione casei utiles sunt, inter quos Penicillium camemberti et Penicillium roqueforti.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy